Magnificat anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Vom Himmel hoch, da komm ich her,
Ich bring euch gute neue Mär;
Der guten Mär bring ich so viel,
Davon ich sing'n und sagen will.
Quia respexit humilitatem ancillae suae;
ecce enim ex hoc beatam me dicent
Omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius.
Freut euch und jubiliert;
Zu Bethlehem gefunden wird
Das herzeliebe Jesulein,
Das soll euer Freud und Wonne sein.
Et misericordia a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.
Gloria in excelsis Deo!
Et in terra pax hominibus, bona voluntas!
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
Virga Jesse floruit,
Emmanuel noster apparuit;
Induit carnem hominis,
Fit puer delectabilis;
Alleluja.
Suscepit Israel puerum suum
recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad Patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.
Gloria Patri, gloria Filio,
gloria et Spiritui Sancto!
Sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen.